- APONIUS
- I.APONIUScommentariô Canticum Canticorum illustravit, qui in Biblioth. Patrum reperitur. Saeculô 6. Nic. Lloydius. Graecus fuit, scripsitque in Canticum Cantic. ut diximus, Expositionem per paraphrasin, collectam ex Gregorii Nysleni, Nili et Maximi commentariis: Vir in S. literis disertissimus. Sixto Senens. Eruditionis et sanctimoniae non vulgaris, ac in canobio latitans nycticorax, Ioh. Fabri in Epist. dedic. Eidem contioni accommodatissimus, in quo nihil est quod tollas. Floruisse dicitur Bellarmino A. C. 812. Aliis 700. Labbaeo A. C. 680. ubi plura, silubet, vide. Prodiit Expositio eius in fol. Friburgi A. C. 1538.II.APONIUSpraenomine Marcus, Moesiae praefectus, quod Rhoxolanos novem milibus equitum in provinciam irrumpentes feliciter caecidisset, triumphali statuâ ab Othone honoratus est. Tacit. Hist. l. 1. c. 79. alterum nomen est Saturninus. Vide Tacit. Hist. l. 2. c. 85. Seditione militari incessitus atrocissime, vulgatis epistolis, quas ad Vitellium scripsisse credebatur. Itaque ad supplicium postulatus, ac forte vacantium balnearum fornacibus abditus evasit mortem, Tacit. Hist. l. 3. c. 11.III.APONIUSvir Praetorius, de quo Sueton. in Calig. c. 38.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.